3756. Quod mali spiritus nec sciant quid verum nec quid malum Loquutus cum malis spiritibus, quod non sciant quid malum, nec quid verum, et ostensum iis manifeste, quod quicquid verum et bonum est, hoc vocant falsum et malum, ita etiam sentiunt, et percipiunt, quare verum et bonum scire et percipere nequeunt, nisi sicut falsum et malum: quod malum attinet, nec id sciunt et percipiunt, quia falsum capiunt ut verum, et malum ut bonum, quia congruunt eorum naturae, proinde nihil sciunt, cum nec verum, nec bonum, nec falsum, nec malum; non poterant respondere, sed modo inhaerebant phantasiis, quare dicere dabatur, cum iis dicatur quod nihil possint, quod illico dicerent hoc esse falsum, et perciperetur iis ut malum; ita (nunc) si diceretur iis quod omnia possent, putarent hoc esse verum, et perciperent ut bonum seu jucundum; audiunt nunc et silent: conclusum ergo, quod nihil sciant et percipiant. 1748, 28 Oct. Inde constat, quod non vita, quia vita consistit in intellectu veri et voluntate boni.* * sequuntur in ms. duo paragraphi non numeratae nec absolutae, lineis transversis deletae: Spiritus veniebant ad me, forte quia cogitaverant quod haverent usque vitam, in qua non malum, et falsum, sicut quod in vita corporis plura sciunt et faciunt, sicut ea Spiritus veniebant postea ad me, cum quibus locquutus, quod omnis aliquis homo aliquid sciat quod non alter; inducebant me in loquelam de vita corposis, quibus dixi quod (J.F.I. Tafel: "quae verba insequenti paragrapho repetivit castigata, quare ea in textu omisi")