3759. Quod homines vasa sint Loquutus cum spiritibus, quod vasa sint in memoria hominis, in quibus quia terminantur eorum ideae, quandoque non possunt aliter loqui quam secundum vasa, quae vasa diriguntur a spiritibus bonis, hi ab angelis, et omnes a Domino, tum etiam immediate a Domino, quare non possunt spiritus aliter loqui, quam secundum directionem et praeterea sunt spiritus vasa, et tunc hominem ad loquendum excitant, et hi a spiritibus interioribus malis, vel a bonis. 1748, 28 Oct.