3760. Quid Interiora Quidam spiritus nesciebant quid interiora Verbi significarent, sed informati, quod interiora significent cognitiones fidei, proinde ea quae sunt fidei, quae apud prophetas repraesentatae sunt per exteriora; sicut etiam quae Dominus passim loquutus; sicut quod Petrus significet fidem, et similia; 1748, 29 Oct.; sicut, quod etiam dictum, arbor scientiae significat interius scientifica quae deceperunt antiquissimam Ecclesiam; quod terra Canaan et nova Hierusalem significent coelum Domini, quod sacrificia, vestes Aharonis, et omnia repraesentativa Ecclesiae significaverint Dominum, ita Coelum; quare quisque novit quid interiora sunt.