Spiritual Experiences (Buss) n. 3767
3767.
Quod influxum eorum spirituum attinet, aliquantum quoque ostensum, quod non sentiatur hodie ut prius, prius acti manifeste in tremorem, sic ut spiritus convulserit omne eorum corpus, hodie autem
solum sentiunt commotionem ad sinistrum ventris latus, et sinistrum brachii proxime super palmas (olim etiam in palmis) ; tum sinistram partem faciei tenent hilarem; quaesivi annon influerent in cogitationes
eorum, manifesta quadam operatione, sed hoc non adhuc licuit scire.
This page is part of
© 2000-2001 The Academy of the New Church