Spiritual Experiences (Buss) n. 3786

Previous Number Next Number See English 

3786. Quod minus liber sit, qui se liberum putat Perceptum, et notum ex priore experientia [3782], quod spiritus dum per alium loquuntur aut cogitant, quod infundant suas cupiditates et persuasiones alteri spiritui, inde putat spiritus alter quod ex se loquatur et cogitet, qui enim ex cupiditate et persuasione, is putat ex se et in libertate; tum ab experientia, quod spiritus per alium loquentes considerent alium per quem loquuntur, ut nihil [3633] ; inde constat, quod qui putat ex semet cogitare et loqui, et cum sic, libertas ei, quod tunc sit maxime servus, et in aliorum spirituum oculis ut nihil, vix ut mancipium, nam eo possunt uti ut mero instrumento mortuo: at usque indignantur et irascuntur spiritus quod dicatur hoc, volentes sic esse in aliorum oculis viliores servis, modo in suis videantur sibi domini; quare in multo meliori statu est, qui percipit, quod alii inducant ei cogitationes et loquelas.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church