Spiritual Experiences (Buss) n. 3787
3787.
At vero qui in fide sunt, hoc est a Domino ducuntur, [cum iis] prorsus aliter se habet; iis quoque datur scire, quod nihil est eorum, sed quod omne sit Domini, per angelos, et quia eis affectiones bonae
cum persuasione veri et boni a Domino insinuantur, cum non simul datur ei reflexio, tunc videtur sibi ex semet, nihil tunc aliud sciens, sic ut videatur sibi in pleno statu libertatis esse;
at ut primum incipit sibi vindicare bonum et verum - hoc Dominus novit - datur ei reflexio, et instruitur varie, quod non ab eo, sed quod a Domino, etiam per vivas experientias, usque dum reducitur
in statum veritatis, et sic iterum fruitur libertate felicissima; hoc est quod vocatur libertas. 1748, 31 Oct.
This page is part of
© 2000-2001 The Academy of the New Church