Spiritual Experiences (Buss) n. 379

Previous Number Next Number See English 

379. Quod externum gaudium, quasi coeleste induci possit homini, quod tamen spurcum est, quamvis {1} putarent animae, quod maxime coeleste foret @1 imperfectum in ms.$

Hodie in prima vigilia, circumdatus eram a permultis spiritibus diversae indolis, quidam eorum volebant gaudium coeleste suum ex dolo inducere, quod fit per translationem sui gaudii seu delitii in alterum, ex quacunque causa delitium illud existit: sic diabolica turba ex phantasia crudelitatis, quae erat sub pedes, et sic insufflabant eam quod manifeste percipiebatur, inde habui quoddam delitium quod occupabat universum corpus, etiam viscera et quidem eo modo, ut putarem in gaudio coelesti inter beatos esse, nam totus dissolutus eram in delitiosa lenocinia, sicut thermarum dulcium; in me non sentiebantur causa delitiarum, quod ex aliqua crudelitate ortae, nec quod ex dolo, sed delitiae erant in quibus talia non sentiebantur, quia se habent secundum objecta, et statum subjecti, sicut in statu dum homo pacificus est, omnia spectat cum pace, etiam ea quae non pacifica sunt, et qui in statu irato, omnia eum ad iram excitant, etiam indignatur lusus infantum, etc. etc. Praeter has delitias corporeas, externas, etiam interiores infundebantur, et quidem ab aliis spiritibus, qui volebant mihi delitias facere, ex {1} causa cujusdam venerationis; caeteros spiritus non agnoscere potui, nec intentiones eorum, unde delitiae, explorare, usque per satis temporis in dulcedine delitiarum concurrentium jacui, et de ea dulcedine loquutus, per responsa ad eos, qui me seducere volebant, et persuadere quod id esset coeleste gaudium; responsa non memini, sed quia nullum dolum percepi, putabam hoc coeleste delitium quidem esse, sed esse externum, sic ex causis externis profluens, sic non posse durare, et quod vellem ab eo me abalienare {2}, et sic rejicere {3}, quia ab intimis non profluerent, intima sunt talia, ut haec ita percepta iis pro corpore inservire possent, quod seponitur illico, et contemnitur, ut primum sentitur delitium ab intimis; sed hoc corpus delitiarum audivi quod spurcum esset, quod ego non sentire potui. 1747, d. 22 Dec. m.Dicitur nunc quod tale delitium datum sit Abrahamo [vide 381], sed quod id ex continuatione diminutum sit, is dicit, ac dubitat, num ulterius durare possit, quando novit, quod interius delitium seu coeleste detur.n. @1 ms. facere; ex$ @2 ms. abalianere$ @3 ms. rejicerre$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church