380. Praeterea {1} sunt alii status, qui affligunt animas @1 ms. Praetereae$
Praeter status memoratos, etiam sunt alii, nempe quod se putent gestare homines a tergo, qui eos interrogant, nec omittunt antequam invenerint responsum verum, tales portant cum onere, nec ab iis dissolvi possunt, antequam tempus solutionis venit. Quidam aliter, jacent supinati, et in declivi deorsum, ac ibi morari cupiunt, sunt qui eos ibi consolantur, sed ii sunt contenti sorte sua; extimum enim amotum est. Sunt etiam qui pervagantur, et ubicunque veniunt, quaerunt, num aliquis labor iis, qui faciendus; post responsum, quod nullus labor, ulterius pergunt, et sic usque dum inveniunt. 1747, d. 23 Dec.