Spiritual Experiences (Buss) n. 381

Previous Number Next Number See English 

381. Quod quidam inimici fidei adhuc quadam externa jucunditate gaudeant, quam vocant coelestem

Ut prius dictum [cf. 379] sunt quidam inimici verae fidei, qui continue adhuc contendunt contra fidem, et excitant alios ad infidelitatem, etiam per id alliciendo, quod ii se inter beatos recenseant, verum eorum jucunditas est modo externa, qualis infidelium in mundo, et quidem adhuc magis exaltata, sed quia externa modo est, et contra internam seu veram pugnat, ea sicut jucunditates infidelium in mundo finitur, et in injucunditates et dolores vertitur causae sunt, quare adhuc tolerentur et in externa ista beatitudine, seu apparente gaudio {1}, sustinentur, interea eorum residua vera et bona diminuuntur, sic ut tandem tam parum residui veri et boni retineant, ut vix possint felices reddi, nisi poenitentiam agant quando tempus adhuc est hoc dictum est Abrahamo ac ejus turbae, de quo prius [379]; simile est cum istis spiritibus ac furiis, qui adhuc circumvagantur in ultimo coelo, quare qui in gaudium vere coeleste volunt intrare, subire debent tentationes, punitiones, vastationes, quas non evitare possunt, nisi in externis permanere velint, et sic eorum residua temporis tractu consumi. 1747, die 23 Dec. @1 ms. gaudo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church