Spiritual Experiences (Buss) n. 3816

Previous Number Next Number See English 

3816. De quodam qui major voluit esse Quidam ad me dixit, quod nihil sim, cui responsum, annon bene sit, quod sit talis qualis est, an quis debeat velle esse major quam est, nam quisque est minimum partis inter myriades myriadum myriadum, talis est, et usque vult major esse, cum tamen cum in veritate fidei, non potest [velle] major esse quam est, hoc est paene nihil inter tot, et porro, cum quisque velit major esse quam est, quid inde? 1748, 2 Nov.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church