Spiritual Experiences (Buss) n. 3817

Previous Number Next Number See English 

3817. De sphaeris Quomodo correspondent sphaerae, et afficiantur [spiritus], constitit, cum irem circa stabulum equorum, et inde odoratus fimum equorum, quod spiritus probi illico conquesti sint, quod non tolerare possent odorem istum, quia illico sphaera ratiocinationum ex naturalibus obvenit, et sic sentita sphaera cui correspondebat; inde constat in aliis, quomodo se habeant quandoque objecta odorum, et aliorum sensuum, tum objecta variarum cogitationum, sicut et phantasiae, quae omnium formant sphaeras, quibus correspondent spiritualia et coelestia, proinde eorum sphaerae, quae afficiunt secundum qualitatem spirituum, nam sphaerae sunt spirituum quasi atmosphaerae, in quibus vivunt. 1748, 2 Nov.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church