Spiritual Experiences (Buss) n. 3818

Previous Number Next Number See English 

3818. Quod discrimen inter bestias et hominem Quicquid agunt bestiae, hoc naturale est, ex causa quia fines eorum terminantur in natura; apparet quasi bestiae quoque trahant a spirituali et coelesti, ut quoad amorem conjugialem, ut columbarum aliarumque ubi paria et paria se consociant, tum quoad amorem erga pullos, et catulos; tum quoad amores eorum erga socios, cum quibus unanimiter vivunt, et consociantur, sicut animalia plura, imprimis aves, tum quoque serpentes, insecta, ut apes; ita mutuo sibi amicitias praestant, praeter alia in eorum societatibus, et regiminibus, quae primo intuitu apparent sicut spiritualia et coelestia, sed non talia sunt, quia fines modo mundanos et terrestres spectant, ex finibus constare potest, num spirituale et coeleste, aliud est agi a fine spirituali et coelesti, et aliud est recipere illos, et spectare fines, nisi recipiens sit ut agens, tunc in recipiente non datur tale, quale est agentis; bestiae quoque non


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church