Spiritual Experiences (Buss) n. 3842

Previous Number Next Number See English 

3842. Quomodo influunt interiores spiritus mali Dolosi qui sunt supra caput, per aliquod tempus influxerunt quandoque ita subtiliter, ut nescirem, quod ab iis, aliquamdiu data mihi reflexio manifestior, hodie adhuc manifestior, ut observarem, quomodo influunt in subtilem hominis cogitationem, qui influxus talis est, ut nusquam homo percipere possit, quod ab iis, ex animadvertentia mihi a Domino data percepi ita manifeste, ut fere singulos eorum influxus communes, et si non animadvertentia fuisset data, nequaquam percepissem unde, minus ab iis qui supra caput, sed sicut in me, et a me, ut caeteri homines putant imo credunt, et quod a spiritibus, nunc possum manifestius scire quam alioquin: cum apperciperent, quod reflecterem super eorum influxus, indignati sunt valde, et recedere volebant, sicut dicebant, sed nesciebant ubi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church