3843. Quae ab iis influebant erant contra Dominum, et contra illa quae sunt fidei; adblandiebantur cuicunque datae cupiditati, et cum possent hominem in cupiditate aliqua mala tenere, tunc in sua vita sunt, et jucunditate, quod iis quoque dictum; tunc putant vivere ut homo, nam ejus vitam tunc sibi appropriant ut suam, quia in simili vita, quare in societate cum homine, at cum repugnant, ut apud eum qui se non ab iis perverti patitur, sed manet in fide, non possunt cum eo vivere, nam non est in flumine eorum vitae; maxime inspirant adulteria et odia, et summo studio allaborant, ut nullum sit vinculum conscientiae, sicut apud me maximopere conati, ita adulteri sunt in summo gradu, et absque ulla conscientia, et tamen ii sunt qui cumprimis pro spiritu sancto se venditant, quorum adhuc dolosiores sunt adhuc altius supra caput; tales tenent locum supra caput, et secundum altitudinem distinguuntur, quia elato animo fuerunt, putantes se spiritum sanctum, et sic regere hominem putant.