Spiritual Experiences (Buss) n. 3851

Previous Number Next Number See English 

3851. Mali spiritus me infestare conantes Cum irem in lectum spiritus dolosi supra caput aggressi consilio me perdere, et ad me perdendum evocare totum infernum, et quoscunque malos, et perniciosos. Draconem primum in suas partes trahebant, sed quia ab iis male tractaretur, inde se extricare ei dabatur, tum conabantur totum infernum evocare, et sic me circumdare, et aggredi omnibus, et tandem perdere, quod toties prius incassum conati, videbar quoque inter eos sublatus, quia alias supra caput, me inter se elevantes phantasia, ut sic iis circumdatus essem, quare etiam draco et Jerusalem spurca apparebant longius infra me, de quo conquestus draco; hoc percepi quod per personas innocentes vellent agere, sub quorum personis sistebant eos quos evocabant, Davidem quoque evocabant, qui facie sua et corpore apparebat ante me instrumentis suis instructus, sed immersus est nubi obscurae; cum aliquantum phantasiis iis inhaeserunt, patrando quicquid possent, et ego tutus jacui, nullius timens, solum reflectens super ea, quae patrabant, tandem cum irritum eorum conatus animadverterent, recesserunt et fassi sunt, quod irritum. 1748, 4 Nov.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church