Spiritual Experiences (Buss) n. 3852

Previous Number Next Number See English 

3852. De naturalibus Sunt spiritus, qui nihil amant naturalia, quod observare potui cum de naturalibus aliquid scriberem, quod vilipensa essent, sic ut nullius pretii, quia spiritualia solum volunt; cum quibus plura loquutus, quod inserviant confirmandis spiritualibus, cumprimis apud tales qui in corporeis sunt, tam homines quam spiritus, et quod abstracte ab iis nihil percipiant, quia eorum cogitationis plana sunt naturalia et corporea, tum quod ordo terminetur in materialibus, quae cum spiritus quidam amittunt, non habere sibi videntur aliquid cui insistunt, sic ut perdere sibi videantur suos pedes, praeter alia, quae quoque agnoverunt, nam admittebant rationes, tametsi alioquin inhaesisse mihi visi suis rationibus, [ego] dicendo quod hoc verum sit quod corporea et similia non valeant in se, sed quia tales sunt homines et spiritus, ut iis non solum, ut confirmationibus afficiantur magis quam aliis, tum quod ea afficiant eos magis, et quod diversitates sint innumerabiles, quibus [ea] applicari oportet, ut usus praestetur, ideo non potest aliter fieri, quam ut talia sint confirmantia; dicens quoque, quando [eae] percipiunt quod in altera vita dentur Paradisiaca, quod puellae et faeminae magis alliciantur ad cognitiones fidei, quam [allicerentur] alioquin, praeter quod talia et similia [eas] introducant sicut per porticus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church