Spiritual Experiences (Buss) n. 3857

Previous Number Next Number See English 

3857. * Quod spiritus putent ita esse sicut homo cogitat Dum cogitavi de personis, et quoque de locis, et quidem absque manifesta reflexione, quod alibi essem, et solum cogitatio [erat], sicut dum cogitatio abstrahitur de corpore, tunc spiritus, imprimis qui longius absunt, non aliter sciunt, quam quod iidem personae sint praesentes, de quibus [quis] cogitat, et cum quibus loquitur, tum nec sciunt aliter, quam quod in loco sint, de quo cogitat, quod aliquoties observatum, et iis dictum, nec negare possunt, quia aliquoties fassi, quod ita se habeat, nam sunt tunc absque reflexione loci, et talium, ex quibus sciant, quod solum cogitatio sit, magis quo longinquius absunt, qui propinquius [adsunt], ut subjecta, etiam reflexionem habent, quam homo [habet], sicut reflexionem loci, personarum et plurium, absque qua reflexione homo non potest esse in societate: quare qui secum loquuntur et cogitant abstracte, seu loquuntur cogitatione, apud tales spiritus non aliter scirent, quam quod ita se habeat, quare etiam tales indignantur, irascuntur, invident, persequuntur, odio habent, sola cogitatione, ita excitati a spiritibus, qui non aliter sciunt, quam quod praesentes. 1748, 4 Nov. * 3856 conformiter auctoris indiciis post 3854 transtulimus


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church