Spiritual Experiences (Buss) n. 3858

Previous Number Next Number See English 

3858. De genere sirenum Sunt quae cupiunt imprimis in corpore esse, quae cum ederem, vellent edere, imo non solum labiis quasi suis arripere, sed etiam manus ad os ducere, et sic gustum possidere; iis per aliquot dies infestatus, quod ut consequerentur, ea quae comedi, sicut amygdalinas placentas, pyra, tum columbas, tunc repraesentabant ea coram angelicis spiritibus, quae significantur, inde ii non aliter scientes ac quod talia essent, sicut quod interiora, in quibus sic detenti acquiescebant, cum tamen earum dolus in eo consistebat, quod sic repraesentarent, ex causa, ut possent corpus meum possidere; cum tamen vetitum prorsus sit, ut functio edendi, et gustus a quodam spiritu occuparetur. 1748, 4 Nov.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church