386. Quod ii qui lasciviis indulgent similiter videantur sibi in locis subterraneis
Ii qui amarunt vitam lasciviosam, clandestino modo lasciviendi, ii pariter in locis subterraneis, sicut in cellis, candelis instructis versari [sibi videntur] {1}, et quidem cum similibus, quae sunt eorum licentiae lasciviosae in, abscondito, nam phantasiae regnant, dum vita excedunt, et in similia vertuntur; sed etiam ii quoque secundum gradum et finem lasciviarum infestantur, sicut a gliribus, et ejuscemodi insectis foedis, quae fuerunt intus fines eorum lasciviae, et quidem tametsi ignorant quod tales fine fuerint, usque tunc manifestantur per foeda insecta et similia, usque dum iis abstinent, nam ducetur {2} anima primum per phantasias, a quibus ita sensim avertuntur; ita pro voluptate sortiuntur diras phantasias, quae dein eos occupant {3}, usque dum ita voluptates abhorreant, ut nihil earum amplius cupiant, sic ut demum eas aversentur, imo abhorreant: ita secundum fines, seu amores latentes. 1747 die 24 Dec. @1 sic J.F.I. Tafel$ @2 nisi legeris docetur$ @3 ms. occupunt fortasse emendatum in occupant$