Spiritual Experiences (Buss) n. 387

Previous Number Next Number See English 

387. Quod animalcula spurca et foeda sint, quibus infestantur et torquentur

Omnes phantasiae, quae fiunt ex amore corporis et animi {1} illicito, comitem habent {2} aut secum animalia, quae sunt tetra, spurca, foeda, horrenda, putida, et similia, quae iis obversantur quum in illicitis eorum phantasiis, quae cupiditates seu voluptates instigant, in quibus maximum jucunditatis percipiunt, sic jucunditates miscentur similibus, quae horrorem incutiunt, species insectorum sunt indefinitae, quarum partem vidi repraesentatam, sed innumerabiles sunt, compositae secundum phantasiarum cum amoribus seu finibus commixtionem, quae omnia infallibiliter sequuntur et comitantur naturales homines, qui in inverso vitae ordine vivunt; ita fit ex voluptatibus eorum dirissimum infernum, nam quantum talium voluptatum sensus jucunditatis, tantum doloris, et horroris existit, quando eorum coelestia mundana et corporea ut putant, vertuntur in infernalia. 1747, die 24 Dec. @1 macula graviter obscuratum in ms.$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. habet$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church