3874. De pulchra ave, Martis incolae Ostensum quod pulchra avis significet Martis incolas, cum quibus die illa loquutus, quod is qui assurgebat per lumbos usque ad pectus, et persuasit quod esset Dominus, et sustulit avem, et mox eam liberam misit [3246-52], sint ii, qui putant se esse in verae fidei cognitionibus, nam Dominus est in bonis et veris fidei, ex iis persuadentur et norunt, quod sint in Domino, dicebant quod non in cognitionibus sed in affectionibus, dicere datum, quod ex affectionibus quae cognitiones habent, sicut humiliatio secum habet quod nihil sit, Dominus sit omne; affectio seu amor erga conjugem, habet secum quod amor conjugialis sit principalis amorum omnium, nam genuinus amor conjugialis secum habet omnes cognitiones de amore conjugiali non solum, sed etiam caeteros inde ordine derivatos; ita erga liberos, sicut constat quoque ex institutione, et quia apud hujus telluris incolas obliteratum paene