3877. De somniis Per noctem somniavi, et cum evigilatus, loquutus cum binis, qui in somnio, qui agnoverunt quod ii essent, et postea cum quodam angelico spiritu, in quem cum in statu somni esset, appercepi influere a Domino aliquid, quod etiam agnovit: exinde constabat, quod somniorum sint genera: quoddam influit a spiritibus, qui agunt personas, quae videntur in somnio, et prorsus ita, ut in somnio apparet; alterum genus, de quo prius [3381], quae introducuntur ab iis qui antrorsum supra, aliisque, quae sunt plerumque repraesentationes, et quidem similiter personae introducuntur, sed modo sunt repraesentationes earum. Tertium genus est a Domino, per coelum mediate, vel immediate. 1748, 6 Nov.