Spiritual Experiences (Buss) n. 3878

Previous Number Next Number See English 

3878. De statu pacifico Erat quidam supra caput meum, qui mecum loquutus, ex sono percepi quod in statu somni esset, qui mecum loquutus, et quidem non sicut in somno, interrogavit hoc et illud, et quidem sicut ii qui in vigilia sunt, et cum tali prudentia, ut vigil non prudentius, sic ut nihil somnii quid simile esset, quam solus sonus, percepi quod boni angeli interiores per eum loquuti, et is in statu isto percipiebat, et producebat, interrogavi eum de statu isto, et ei dixi quod talis ei status, et non loquatur aliud quam bonum et verum, et percipiat, si aliud, et si aliud quod non admitteret, seu eloqueretur, ita erat in statu illo, sicut qui vigil, sed quia in statu somni, dicebat quod is status sit status pacificus, ejus jucunditatem inde percepi, ex eo quod in simili statu amarem esse, nam sic absque omni sollicitudine et cura de futuris; sic quoque usus praestare possunt. 1748, 6 Nov.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church