3892. De Libertate Perceptum, et dictum Martis spiritui bono, qui apud me, quod homini relinquatur sua libertas, et si non reformari queat dum libere agere sibi videtur, nequaquam reformari potest per miracula, aut per id quod vi cogatur, et detineatur a malo, nam quod non liberum seu quod coactum, hoc nusquam inseminat fidem, quae maneat in altera vita, quae causa est, quod homini suum liberum permittatur, et quod libertas hominis nullatenus auferatur, quantum novit, at cum non novit, ut dum cupiditates flectuntur a Domino, eo nesciente, tunc usque putat quod liberum, quare in libertate irradicatur fides, quod est arcanum; quare falsum est, quod plures putant, quod Dominus cogeret homines ad bonum, et arceret ab actualitate, sic a libertate. 1748, 6 Nov.