3893. De malis spiritibus Martis spiritus angelicus apud me, cum percepit, quod tam multa a malis spiritibus inferrentur in cogitationem meam, quia in perceptione subtiliori, ei datum est percipere, quantum influunt mali spiritus, et miratus, quod abundique percipiat conatus malum inferendi, sed qui ad meam perceptionem non veniunt, percepi quod a sphaera circumcirca sint conatus mali, sed quod a Domino arceantur influere, sic ut sit malorum influxus continuus a spiritibus circum me; quare si Dominus non tutaretur, quod quolibet minimo momento perirem, ita omnes homines hujus telluris. 1748, 6 Nov.