Spiritual Experiences (Buss) n. 3894

Previous Number Next Number See English 

3894. De sphaeris Observatum est, sicut dum fimus equorum visus, quod quidam spiritus non sufferre possent sphaeram inde oriundam, nempe ratiociniorum apud malos, et forte confirmantium scientificorum apud bonos; ita in aliis, sicut cum butyrum super pane ederem, tunc spiritus quidam, seu societates spirituum indignati usque ut linguae intentarent malum, dicentes quod non sufferre possent, ex causa quia butyrum significat coeleste, inde sphaera bonorum, quam mali non sufferre possent, quare diu abstinere debui a butyro; similiter quod unum (thee) magis placeret quam alterum, solum ideo, quod inde traherent [talem] sphaeram quod minus spirituale [inesset]. Ita in pluribus aliis, quae comederem, et biberem, sicut lac, et alia, ex quibus constabat, quod visa correspondentem sphaeram spiritualem, aut coelestem causarentur, quae non sufferri posset; plura similia obvenerunt, super quae non reflectere datur. 1748, 6 Nov.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church