3895. De puellis Lascivissimis Super caput meum alluebant quaedam cum satis dulci undulatione super caput, agentes a frontispicio super caput ad medium: quinam spiritus essent nesciens; tunc apparebant niveae nudae, quod significaret, quod essent innocentes, nam niveae nudae sistuntur innocentes, tum quae non innocentes, dum in statu sunt quod putent se esse: cum spiritus alii adessent, et observatum ab iis, tunc primum quasi manibus multis agebant in caput, mox corpus suum circumvertebant a dextro ad sinistrum et a sinistro ad dextrum sicut cylindrum, tum quoque circumrotabant se horizontaliter sicut solet vehiculum, quae significabant quod se innocentes vellent exhibere coram oculis aliorum qui aderant, et sic se ab eorum conspectu abducere, nam sunt ideae earum quae sic repraesentantur, et quidem quod in conspectu aliorum sisterent se innocentes prorsus: cum vero infestarentur usque ab aliis spiritibus, tunc eripiebant se a consortio eorum, per projectiones corporis solitas, sicut alioquin, ita se extricabant e societate eorum: et cum instarent adhuc magis spiritus tales, invertebant se pedibus sursum, et capite deorsum, ita se ab eorum consortio tandem extricantes.