Spiritual Experiences (Buss) n. 3903

Previous Number Next Number See English 

3903. Quam difficile sit iis qui non in fide vivere vitam fidei Quidam qui alte supra caput, non ex malis, sed ab iis qui volebant in fide esse, in [tali] sphaera erant, quod non ex se cogitarent et loquerentur, quod manifeste apud spiritus percipitur, in qua perceptione cum essent, tunc dicebant quod sic non possent vivere, nam vita eorum tunc iis erat quasi gravis: dicere dabatur, quod cum hoc verum sit, quod non cogitent et loquantur ex se, quare non ament vivere in veritate? sed nihil valebat hoc; sed iis erat vivere ita difficile: dicere dabatur etiam quod angeli tunc in felicitate sint, cum percipiant se non vivere ex se, sed consolatio illa non valebat; inde constabat, quam gravis sit vita etiam eorum qui boni sunt, vivere vitam fidei.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church