Spiritual Experiences (Buss) n. 3904

Previous Number Next Number See English 

3904. Quidam mihi in vita notus, inter eos sui temporis, qui noverunt prae aliis quid fides, et quid cognitio fidei, is ad me venit, et dixit, quod nunc nihil sciat, [et] quod sit in tam obscuro, ut quasi nihil sciret quid verum; novi quod is inter eos fuerat, qui cognitiones verae fidei prae aliis non solum noverant sed cum zelo defenderant, et tamen nunc dicat quod in tali obscuro sit, ut nihil sciat, cui dicere datum, quod redactus sit in statum obscuritatis, seu ignorantiae, non ex eo, quin sciat quid verum, nam prae aliis novit, sed ex eo, quod in altera vita confirmentur cognitiones, quod veritates fidei sint, quibus cum vita ejus repugnat, sequitur quod nihil sciat, et in obscuro sit: nam tametsi quis in luce cognitionum est, cum vita repugnat, non amat confirmantia cognitionum fidei contra vitam, sed amat confirmantia vitae potius contra cognitiones, cumque talis pugna est, sequitur quod sit in obscuro, et in ignorantia, in quem statum etiam ego redactus fui, antequam datum loqui cum spiritibus et angelis; consolari eum datum, quod is status sit, in quem rediguntur primum, qui in cognitionibus veris fidei sunt, et quibus vita non concordat, quae est species vastationis, et tunc primum inseminat Dominus veritates, ac incipit ab obscuro seu tenebroso hoc lux veritatum sensim elucescere.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church