3909. Quod spiritus mali, acquirant sibi vires ex pluribus* Observavi quandam, quae subjectum erat spirituum malorum, qui inspirabant nefanda, cum persuasione; alii spiritus, partim ex curiositate, partim ex eo, quod se abstraherent a cogitando de iis, quae scripsi, observabant attente satis, quomodo tale subjectum [ageret], et quid eveniret, inde plurium intuitiones et ideae erant in eam, quae subjectum, inde vires ejus cogitandi auctae sunt, nam quo plurium intuitiones in unam, eo fortius agit, sicut prius observaveram quoque, quae attrahebat aliorum intuitiones magice, per id quod exciperet quae influebant, et sic pergendo ad eos, a quibus influxus; dictum spiritibus, quod sic augeretur istius subjecti vis; quare abstrahebantur, et relicta solum malis, tunc nulla erat vis quae percipi potuit, quod mirati spiritus. 1748, 8 Nov. * supra caput hoc apparet in ms. articulus inabsolutus nec numeratus, transversis lineis deletus:
Quomodo spiritus etiam excitant ea quae sunt in memoria hominis Erant, quae spiritus excibant e memoria mea, quae percepi, quod non ita sicut ii qui possident memoriam hominis,et quod sic excitationes fiebant ex eo, quod essent eorum,