3910. Qui conscientiam habent quod in altera vita emendabiles Dictum mihi, et perceptum quoque, quod qui in phantasiis sunt, et in falsitatibus, modo amorem conjugialem sanctum habuerint, et conscientiam habuerint, in eo cumprimis, ita qui conscientiam habuerint, quod ii in altera vita emendabiles sint, tametsi contumaces essent, seu contumaciter inhaererent suis opinionibus et falsitatibus; at vero qui non habuerunt conscientiam, cumprimis qui adulteria pro nihilo aestimaverant, et in reliquis nefas absque conscientia facere, eorum vita apparet in altera vita quasi absque vinculo, ita absque nexu cum coelo, qui nullam conscientiam pro adulteriis, ii quasi soluti omni vinculo, ii sunt, qui non possunt emendari, ut inter coelestes venire possint, nisi sicut sui vix conscii, ut nempe ossa, in quibus usque erit vita, nam os absque vitali non inservit usui in corpore humano. 1748, 9 Nov.