Spiritual Experiences (Buss) n. 3911

Previous Number Next Number See English 

3911. De Lascivis Visum erat coelum coeruleum stelliferum, et intra tenebrosum quid sicut rupes inaequalis, e qua assurgebat spiritus, qui inde evolabat supra caput, et inde mecum loquutus, sed loquutus sicut qui non multum rationale habent, quod cognoscitur ex loquela, sicut qui non in spirituali statu sunt, sed in naturali: tunc venerunt spiritus supra caput meum, qui sicut volumen molle fere aqueum afficiebant cerebrum, non sciebam quales, spiritus dicebant, quod quidem putarent eos loqui inter se, sed quod non intelligerent eorum loquelam; passim loquebantur; sed quantum sciebant quid loquuti, non ita scire potui, quia non reflectebam super id: volumen hoc undulans varie adhaesit capiti, et tenacius reliquis, usque ut occuparent ossa cranii, inde volebant interius, sed non poterant, solum per phantasias, ut sibi viderentur, cum tamen in ossibus cranii.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church