3925. De antiquissimae Ecclesiae prole nobili Supra caput altissime sunt ii qui proles antiquissimae Ecclesiae fuerunt, nobilis, de quibus perceptum, quod Dominus per eos regat, dolosissimos istos qui altissime supra caput, de quibus mox, loquuti mecum sunt inde, loquela labente quasi in perlas; visa ab iis aura quasi minorum perlarum, varii coloris, pulchra; et ostensa eorum habitacula, sed obscure, quod magnifica valde, extensa in multam longitudinem, sicut solent aedificia utrinque sibi correspondentia, erant coloris purpurei, variegati, a coeruleo ad bruneum, sed quia non nisi quam obscure videbam, non ulterius possum describere, quam quod amplissimae essent [domus], et magificentissimae, et variegatae pulchris coloribus talibus: dictum quod ibi habitant, qui proles nobilis fuerunt antiquissimae Ecclesiae, per quam Dominus regit dolosissimos supra caput.* * haec paragraphus in ms. marginaliter linea verticali undulante instructa est