3926. De dolosissimis supra caput Dolosissimi supra caput moliti sunt dolos nefandos, inducendo innocentiam quandam alicui qui ad partem tergalem apud me, sic ut quoties de eo cogitarem, innocentiae quid induceretur, sed detectum quod nefandus dolus; tunc cum detectum, miserunt eos dolosos, qui in media distantia, quos ducunt, supra caput meum, qui percepti ut quaedam undulatio, quasi aquea pura, quaesivi quinam essent, dictum quod ii essent, et quod polliciti iis qui altissimi, quod iis ita praesto essent, ne quid iis mali ex detecto dolo, accideret; loquutus cum iis, quod propter talia possint se praecipitare in poenas graves, sed quia subtiles erant, putabant quod nequeant puniri, sic extra punitiones putantes esse.