3944. De iis qui ossei fiunt Ostensum, quomodo alii spiritus per eos, qui ossa referunt, loquuntur, quod parum modo, secundum ossium qualitatem, sciant, quid loquuntur, sed usque loquuntur, quare per eos imprimis terminari possunt ideae in materialibus, nam sicut nulla impedimenta sunt quia nihil renuentiae; sed usque tales, quia nihil amittunt a vita priori, postquam per vastationes in statum talem osseum redacti sunt, restitui possunt, sic usque dum possint usibus istis inservire, per vices vastantur. 1748, 11 Nov.