Spiritual Experiences (Buss) n. 3945

Previous Number Next Number See English 

3945. De notione amoris et coeli* Quoties amor et coelum nominatum et cogitatum, idea seu notio ejus crassa valde obvenit, quae ideae et notiones describi vix possunt, sed perceptibiles valde, in mundo spirituum, crassities obvenit in idea, quoties amor et coelum cogitata, et hoc aliquamdiu; at cum vita spirituum persuasiva obvenit, tunc idea seu notio erat subtilis, seu lucis instar, amoris autem sicut grumi, et coeli sicut densum commune, *supra caput hoc apparet in ms. Articulus non numeratus, transversis lineis deletus: Spirituum notiones de amore et coelo. Perstiterat notio spirituum cumprimis malorum, quae percepta, quotioes cogitarem de amore et coelo, notio seu idea amoris, sicut et coeli, tam crassa obvenit, quae notio crassitiei non describi potest, quia est notio seu idea spirituum, quae ita sistitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church