Spiritual Experiences (Buss) n. 3958

Previous Number Next Number See English 

3958. De Domino Loquutus sum cum spiritibus, quod nulla idea de Domino percipi queat, nec voces applicabiles, solum Aeternum et Infinitum, et quod solum Aeternum et Infinitum Est, et quod solum Est vivit; ita quod quae finita sunt, non sunt nec vivunt, nisi a Solo Domino, hoc est a Solo Est, hoc est, ab Ipso, qui est Infinitum et Aeternum. Et cum non nisi quam aeternum de Ipso praedicari queat, tam praeteritum, Praesens, quam venturum, est aeternum, mirati quod dictum Praesens esse aeternum, sed quia ita est, tametsi idea nequaquam percipi potest, usque Praesens nostrum, est Ipsi aeternum. 1748, 12 Nov.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church