Spiritual Experiences (Buss) n. 3959

Previous Number Next Number See English 

3959. De Antipodibus Aristoteli dictum quod antipodes sint, et quod post 12 horas antipodes sint ostensum quum sint, is sicut alii mirati, et [quod] sic pedibus possint ire, sed dicta causa, quod cum minima aetheris gravitent in minima nostri corporis, ad centrum, quod tunc deorsum [sit] ubi centrum, et sursum respective, et sic inducit [gravitas] toti corpori sursum et deorsum, proinde ideae; sic venit in lucem, et dixit ita esse, constabat inde quoque, cum ratiocinatur ex atmosphaera crassa, ex lapidibus et talibus, ex corpore externo, quod nequaquam concipere queat, quod stare possit pedibus in opposito telluris, at ut primum removentur crassa ista seu eorum ideae, quae similiter crassae, tunc in lucem veri quandam venit homo. 1748, 12 Nov.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church