396. Comparatio indolis cum arboribus et fructibus Quod nihil in mundo detur, quod non est repraesentatio coelestium, et quasi effectus spiritualium$
Quaecunque in regno vegetabili, et in animali sunt, repraesentationes et quasi effectus sunt spiritualium et coelestium, et quidem in innumerabili varietate, nam naturalia nusquam existere potuerunt, ita nec subsistere nisi a spiritualibus, quod innumeris potest demonstrari; hic solum quomodo indoles formatur in homine dum venit {1}, id conspicitur in arboribus, earumque fructibus, sicut in pomis, aliisque, superficies seu cortex est mater fructus interiorum, seu nucleorum, per superficies et inde extensas fibras, formantur omnia interiora, sapor refert jucunditatem; postquam interiora a superficie per fibras undequaque ramificatas formata sunt, tunc ut in amygdalis separantur crustae, et remanent nuclei, ad similitudinem eorum quae fiunt in hominis formatione a cognitionibus, sic ab intellectualibus, inde indoles trahitur, quae est instar nuclei ita formati, ex nuclei sapore constat qualis succus seu vita fuerit. Haec in praesentia angelorum et spirituum scripta sunt. 1747, die 25 Dec.
Quia indoles seu animae humanae pleraeque sunt similes immaturis et tetris fructibus, quorum odor est putidus, ideo non possunt aliter assimilari ac quod reformari debeant in bona terra. {2} @1 h.e. crescit$ @2 haec paragraphus ob lineas fortiores potius deleta videtur$