397. Visio diurna, de iis qui comessationibus dediti sunt, et sic carni indulgent
In media die circa prandium, mecum loquutus est angelus, qui mecum, quod non nimis indulgerem ventri circa mensam; dum
penes me erat, tunc apparuit mihi clare sicut vapor exundans e poris corporis, sicut aqueus maxime visibilis, qui versus terram delapsus, ubi tapete {1} erat visus, super quem collectus vapor in vermiculos
diversos vertebatur, qui collecti sub mensam, momento cum strepitu seu sonitu deflagrabant; lumen igneum visum est mihi, et sonitus auditus, [ego] arbitrans {2} quod sic omnes vermiculi e corpore
meo ejecti, qui ex appetitu immodico possunt generari,