Spiritual Experiences (Buss) n. 3962

Previous Number Next Number See English 

3962. De Memoria In altera vita non licet uti sua memoria ex causa, quoque, [quia] qui ex memoria sua depromit praeterita, is non solum de futuris est sollicitus, seque angit ex iis, quod praesentia non talia sint, ac praeterita, et dolet in quocunque statu, sed tunc quoque, ut perceptum, vult non nisi quam vivere ex se, nam ex memoria sua vivere, est quasi vivere ex se, quod non licet spiritui, homini magis quam spiritui, ex multis causis, spiritus ideo quia memoria hominis [utitur] putat [se] esse hominem, si memoria sua, tunc putaret non esse hominem sed semet, quare propter usum, ut serviat homini, non licet ei memoria sua uti. 1748, 13 Nov.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church