Spiritual Experiences (Buss) n. 3963

Previous Number Next Number See English 

3963. Quales apud me Spiritus apud me fuerunt sicut essent in mundo, non sicut apud alios homines, nam apud me, non solum fuerunt sicut homines quoad ejus animum et memoriam, sed etiam quoad sensum, ut nempe putarent se prorsus quasi in mundo esse, seu rediisse in mundum, potuerunt me ducere, per oculos meos videre, audire alios loquentes per aures meas, imo cum iis, si permissum foret, sua loquela cum iis loqui, suo stylo ad eos scribere, sed hoc non permissum, per manus meas tangere alios; aliter apud alios; nam status a Domino ita apud me factus, ut possessus potuerim esse a spiritibus, et usque nihil nocerent, sicut cum alii, qui obsessi, qui tunc non sui compotes fuere; cum ego prorsus mihi similis, ac prius, interfuerim consortio ut prius, ne minima observata differentia, per aliquot annos talis; quare qui in fide est, is talis esse potest, alii nequaquam, nam illico perirent; talis est mundus hodie, ut dum possessus est, incurrit illico discrimen vitae; odium tale interius, hodie regnat. 1748, 13 Nov.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church