3964. De subjectis Fuerunt subjecta apud me, supra caput, quasi incumbentes, qui loquuti sunt sicut in somno, sed usque loquuti bene et vere, sicut ii qui non in statu somni, influebant mali spiritus per eos, quod observatum per varia, et varios dolos, sed influxus eorum illico dissipatus est, sicut quod substituere vellent alias personas, et alia quae non memini; sed subjecta modo recipiebant ea, sed discutiebantur illico; ita per eosdem agebant boni spiritus, etiam interiores, quae possunt vocari subjecta communia; num talia penes homines quoque sint nondum scio.