Spiritual Experiences (Buss) n. 3966

Previous Number Next Number See English 

3966. De nefandis Quidam spiritus supra caput loquuti sunt sicut ii qui non possunt loqui nisi sicut ii qui rheumatismo amiserunt sonum loquelae, loquuntur tunc absque sono heesa, ii malignissimi erant, excitabant ea quae fuerunt jucunda, et sequuti presse omnia et singula cogitatione sua, animo ut inde caperent, quomodo insidiarentur, et me perderent, in singulis observatum, quod animus esset, ut attenderent ad singula, ex fine nocendi, destruendi, perdendi, iis dictum, quod non aliter fieri possint quam, non excrementa, sed cadavera; sunt tales, qui in mundo, protrahunt aliorum cogitationes interiores, per insinuationem ut narret de suis jucundis, tunc profert plura quam alioquin, et jugiter tunc cogitant, quomodo sic arripiant talia, quibus ei nocere possint, unus tali modo, alter alio, et cum sic protrahunt, tunc apparent animo adblandiente, quod quoque perceptum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church