3978. De dolosissimis Erant qui in media nocte, cum subito evigilatus tanto dolo subtili me aggressi ut describi nequit, vix quod angelici spiritus observarent, appercepi subito quod esset, sed quod tam dolosissimum non cogitavi, sed mox percepi, dictum mihi postea, quod tales ex permissione inter spiritus angelicos sint, qui vix eos observare possunt, quam ab effectu, quae sunt tales, quae adulteria pro nihil aestiment, tametsi detegi non potest, ita occultare sciunt, ut ne quidem angelici spiritus id sciant. 1748, 17 Nov.