Spiritual Experiences (Buss) n. 3977

Previous Number Next Number See English 

3977. De confirmantibus cognitionum fidei Perceptum, quod cognitiones fidei non possint aliter quam primum confirmari, a sensualibus et veritatibus naturalibus, nam homo non credere potest, absque confirmantibus, sed postea cum confirmatae sunt, tunc Dominus donat eum conscientia, ut credat absque confirmantibus, tunc rejicit omnia ratiocinia, haec sphaera est angelica; in qua spiritus mali esse nequeunt; at quamdiu in statu confirmationis eorum est, et cum iis ratiocinatur, ut eos evincat de veritatibus, tunc spiritus possunt adesse, sicut quoque loquutus est spiritus quidam, sed non ex se, sicut fassus est: simile fere est, ac qui in principiis est, is omnia ratiocinia contra principia rejicit, imo irascitur, dum contra quis disputat. 1748, 16 Nov.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church