3976. Quod spiritus debent loqui sicut cogitant Cum loquitur spiritus aliter ac cogitat, hoc illico percipitur, quare adigitur ut non aliud loquatur, aliter non alicui societati interesse potest, sed ejiciuntur illico, et mulctantur, disturbat tale societates, disjungit; quare in altera vita non loqui aliter licet ac sicut cogitat; si malus seu male cogitat, licet ei male loqui, quia sic cogitat; sic enim loquitur verum, nam non licet alicui loqui quam verum, hoc est, quod verum est, quod se eo extendit, ut qui male cogitat, loquatur malum, sic verum, quia malus, et sic porro. 1748, 15 Nov.