3975. De conjugii amore In statu inter vigiliam et somnum medio, percepi manifeste, quod gaudia et felicitates ex amore conjugiali in altera vita, sint quoad ejus communissima, seu genera universalia, indefinita, quod perceptum ita manifeste, ut nusquam possim de eo dubitare; et cum communissima seu genera universalia felicitatis ex amore conjugiali, sint indefinita in altera vita, quid non species, quae indefinitae sunt cujusvis generis, et quid non particularia cujusvis speciei ! et sic porro. 1748, 14 Nov.