3974. Operatio spirituum in Linguam [vide etiam 1360-61, 1465-66] Spiritus Hollandici, qui nec interiora recipiunt, nec ita rejiciunt, quia de interioribus non ita cogitant, sed quia non recipiunt, sed usque fovent, operati sunt in linguam meam, sed non sicut ii qui interiora prorsus non admittunt sed rejiciunt, qui operati ita, ut vellent quod linguam dentibus amputarem, sed Hollandici spiritus modo intus in linguam, quod manifeste sentire datum; nam lingua correspondet cogitationi interiorum; quia loquelae inservit, tum quia gustui, qui respondet cognitionibus. 1748, 14 Nov.