Spiritual Experiences (Buss) n. 3973

Previous Number Next Number See English 

3973. De aeterno Sicut Infinitum Divinum, non est spatii, ita nec aeternum est temporis; quod a Domino quasi idea infiniti, et idea aeterni Divini insinuetur angelis, constat ex eo, quod non sciant quid spatium, nam qui in fine universi momento adsint; et quoad aeternum, quod nullam ideam praeteritorum et futurorum habeant, sed sint in eorum praesenti tam praeterita quam ventura, de quibus plura dici potuissent, nec in eorum idea aliquid senectutis, et mortis, sed solum vitae, quare nulla temporis, sed in omni eorum praesenti, ut aeternum. 1748, 13 Nov.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church